Cloelia Partes 2-3

| Feb. 3, 2021, 4:49 p.m.

Aprī mīlle in castrīs erant. Castra in Galliā erant parva. Aprī nōn laetī erant. Ūnus aper erat imperātor in castrīs: Porcus Maximus. Nec intellegēns nec stultus erat, sed īnsānus.

Cloelia prope castra fuit. Porcus Maximus nasum optimum habēbat. Ergō Porcus Maximus scīvit puellam prope castra esse. Cloelia in perīculō maximō fuit.

Porcus Maximus maābat hominēs consūmere. Porcus Maximus cōnsilium cēpit: "Narrābō puellae esse multa capita in castrīs" quod Porcus Maximus putābat puellās capita amāre.