Transcription of Juan Latino's "Ad Catholocium et invictissimum Regem Philippum Elegia"

by jaalin on May 3, 2025, 4:03 p.m.

The following original edition of the document was accessed from the Internet Archive; the transcription has conformed to a number of modern conventions for typesetting, but the ligatures 'æ' and 'œ' have been retained. I'm leaving out the marginalia and line numbers, although I have a text with all of those, it's just inconvenient to post.

Autorem res magna petit, nascique poeta
  Debuerat fratri, Summe Philippe, tuo.
Unicus est victor, scriptorem quæritat unum,
  Res nova vult vatem Regibus esse novum
Auribus alme tuis non hæc victoria Ponto est
  Audita, hic scriptor nec fuit orbe satus,
Æthiopum terris venit, qui gesta Latinus
  Austriadæ mira carminis arte canat.
Is genibus flexis orat te, invicte Philippe,
  Cantator fratris possit ut esse tui.
Nam si nobilitant Austridæ bella poetam,
  Phœnicem Austriadam, quod niger, ille facit.
Terribilis classis gentes motura Philippi,
  Orbi portentum tunc erit Austriades.
Prodigiosa viros turbabit fama poetæ,
  Volventes fastis hæc monumenta tuis.
Aurora hunc peperit, Reges Arabumque beatos,
  Primitias gentum quos dedit illa Deo.
Quod si nostra tuis facies Rex nigra ministris
  Displicet, Æthiopum non placet alba viris.
Illic Auroram, sordet, qui viserit albus,
  Suntque duces nigri, Rex quoque fuscus adest.
Candace Regina genus, nigrumque ministrum
  Vel curru Christo miserat illa suum:
Legerat ille genus non enarrabile Christi,
  Austriadæ pugnas non canet iste tui?
Obvius Æthiopem Christum docet ore Philippus,
  Discipulum Christus mittit ad Æthiopem:
Non temere Athiopi cælo datus ergo Philippus,
  Ne Æthiopi iusta hæc forte Philippe neges.
Quid quod et Austriades exactor gentis iniquæ
  Garnatæ vatem viderat esse suum.
Et dixit, fratri narrabo mira Philippo
  De te, qui scriptor diceris esse novus.
Consuevere pii reges miranda tenere
  Aulis, ostentum regibus ut facerent.
Secula regnantum, nigrum Romana potestas
  Invideat vatem iure Philippe tibi.
Filius ecclesæ vives Auguste Philippe,
  Si pateant cunctis ad pia vota fores.
Nec rerum est Dominus, qui non admiserit omnes,
  Gentem ne excludeat Regia forte meam.
Dignetur Regnis hominem donare Philippus,
  Scriptorem fratris iam velit esse sui.
SI CHRISTUS vitæ fuscos non despicit autor,
  Catholicus vatem respice iure tuum.
Ludicra, nec levia hæc scribuntur gesta poetæ,
  Roma ducem similem non tulit Austriadeæ.
Candidus hic lector cursus, puppesque tuorum,
  Victorem norit, fluctibus Austriadam.
Devictos Turcas cernet, classemque superbam,
  Et Parthos fratrem vincere magnanimum.
Consilium pelagi, regis navale Tyranni
  Imperium fractum, captaque signa sciet.
Omnia quæ Latio scribit sermone Latinus,
  Versibus et veris, arma ducesque canit.
Regnatura diu maiestas summa Philippi,
  Scripta typis cudi hæc imperet ipsa novis:
Ut vivat carmen gestorum fratris in orbe,
  Posteritasque legat Regia facta viri.
Qui nunc est nobis belli spes altera ponto,
  Auspiciis nomen tollet ad astra tuum.
Est cultor Christi magnus, Matrisque beatæ
  Virginis, Ecelesæ tutor, ad arma pius,
Magnanimus, fortis, fœlix, ductorque benignus,
  Cui labor assiduus Martis, honorque placet.
Et miles pugnat, ceptis sit Cæsar in armis,
  Prudens consilio crescit, et ingenio.
Dum natus princeps paulatim surgit in hostes,
  Conficiet frater grandia bella tibi.
Fernandusque tuus, spes nostri, et gloria secli
  Res gerere, et Martem discet amare suum.
Virtute et patrem referens nil linquet inausum,
  Sub iuga Turcarum mittet et imperium:
Sub te iam Christi reddet pietate sepulchrum,
  Regibus et fato debita regna tuis.
Hæc tibi certa suo promittit carmine cornix,
  Fœlix cuncta bene et prospera, dixit, erunt.